1 Chronicles 4

Quomodo Phares et Hesron et tres qui sequuntur filii Judae esse dicuntur, cum alibi Phares et Zaram filios Judae Hesron filium Phares legimus; sed Hebraei asserunt, mutatis nominibus, eosdem filios Judae, quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat, hic esse expressos. Aiunt enim Phares, qui interpretatur suum nomen proprium hic habere. Hesron autem esse Zaram, sed Hesron interpretatur Zaram Charmi quoque esse Heber, nam Charmi interpretatur Her Ur autem dicunt esse Onam, sed Ur interpretatur Onam Sobal vero esse Sela minimum filiorum Judae quos peperit ei Sue. Interpretatur autem Sobal vel Sela . RAB. Hanc suspicantur esse matrem Samsonis de stirpe Judae generatam, cujus maritus Manue de tribu Dan, qui et de Sara in libro Judicum esse legitur. ID. Loca sunt a filiis Ur possessa; sed mirum quod hic dicitur Ur pater Bethlehem, cum superius Salma dictus sit pater ejus, nisi forte patrem hic appellet parentem, quia Hur fuit pater Salma qui fuit pater Bethlehem. . ID. Videtur ordo confusus, quia numeratis filiis Halaa et Naara, subito inducit cognationem Arahel filii Aram, et consequenter narrat de Jabes; sed Hebraei dicunt quod Assur de Halaa genuit Etam, et ille Cos. Cos autem Soboba, et Soboba Jabes, qui fuit doctor scribarum. Inter Cos et Jabes inseruntur cognationes Aharehel vel Aharahel, alias Aral, quia ipse est Obab filius Aran, id est, Jetro cognati Moysi. Et quia Jabes docebat eos; inserti sunt in ejus progenie quasi a majoribus ejus geniti. Synagoga de qua Christus natus est, quae peperit eum in dolore, quia de adventu ejus propter infidelitatem doluit, unde Judaei invidentes dicebant: Joan. 11.. Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: etc. Joan. 1.. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia I Cor. 1.. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei haereditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terrae. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quae in coelis sunt et in terra, cui malitia Judaeorum nocere non potuit, qui de se ait: Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: etc. Isa. 54.. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. nec diabolus dominabitur ei, quia RAB. Legimus supra Caleb esse filium Hesron, cujus fratres fuerunt Ram et Jerameel. Aiunt ergo Hebraei Ram Caleb fratrem Suam hic appellari. Et interpretatur Ram Sua quod Judaico populo convenit, quia excelsus fuit in cultu unius Dei et potentia regni; sed quia Dei Filium suscipere noluit, humilis factus est atque vilis, ut fiant primi novissimi. ID. Quidam putant Recha nomine David nuncupari. Est enim Recha tener. Unde David de se ait: II Reg. 3.. Ipse quoque quasi vermiculus ligni tener esse dicitur. Ideo autem viri Recha dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David hic annotati sunt. De Saraia dicitur Joab prodisse, qui juxta nominis interpretationem pater vallis artificum dicitur, quia de filiis ejus fuerunt architecti qui aedificaverunt domum Domini. Artifices vero qui in valle habitant possunt dici doctores legis, quos non I Cor. 8., quos modestia et humilitas exaltat, ut Gamaliel et Paulus ejus discipulus Act. 5, 22.. . RAB-HIERON.. Aiunt Hebraei Ezram, qui interpretatur esse Amram patrem Moysi et Aaron; Jether, id est, esse Aaron; et Mered, esse Moysen. Epher quoque vel Opher, id est, Heldad fuisse. Jalon vero et Meldath, qui duo de septuaginta senioribus fuerunt, quos Moyses a Deo accepit ad regendi populi auxilium: tradunt enim Moysen post acceptam legem in eremo patri suasisse, ut matrem dimitteret, eo quod ipsius amica esset, fuit enim filia Levi, postquam Amram duxit aliam ex qua habuit Heldath et Meldath. ID. Sammai Moysen intelligi volunt, etc., usque ad quia populum in eremo gubernavit, et doctrina sua quotidie gubernat. ID. Filiam Pharaonis matrem Moysi vocat, quae etiam secundum proprietatem nominis filia Domini nuncupatur, quia bonam scilicet voluntatem in nutriendo puero habuit, et Amared, id est Moyse accepta dicitur, quia relictis idolis ad Dei cultum conversa est. . ID. Redit ad progeniem Phares de qua ortus est David, ut progeniem Juda de qua orta est tribus regia in David terminaret. Tradunt enim hunc fuisse Elimelech virum Noemi, in cujus tempore propter praevaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo converterentur ad Dominum; quod quia contempserunt, invaluit fames, et qui in tribu Juda prior videbatur, inopia cogente, cum uxore et filiis patria pulsus, in peregrinatione cum filiis mortuus est. ID. Mahalon et Chelion, qui hic Securus et Incendens dicuntur, fuisse in Moab, quia uxores Moabitidas duxerunt, unde in Hebraeo non principes, sed mariti dicuntur, sicut illius linguae doctores tradunt. etc. Noemi et Ruth, quae reversae sunt in Bethlehem audita panis ubertate. Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant doctores intelligimus, qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus, unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quidquid dicunt, quidquid agunt, ad gloriam Dei faciunt. . etc. Progenies Ruth, quae in ipsis sepibus et plantationibus habitasse dicitur, quando ad regiam dignitatem et munimentum plebis haec plantatio pervenit. In Genesi sex scribuntur, sed hic Sober praetermittitur: quia nulla de eo progenies. Sed quaedam nomina mutantur suis rationibus. In Genesi enim Gemuel, id est mater Dei; hic Hamuel, id est legens cum Deo. Quidam in Genesi vocatur Echa, hic autem Jarib, id est litigans, quia de eo exivit Zambri, qui cum Madianitide fornicans a Phinee sacerdote peremptus est. Jacim in Genesi, id est praeparatio; hic vero nominatur Zara, id est ortus. etc. Quia Simeon non habuit tantam sobolem quantam Judas; unde in Josue dicitur: Simeon per cognationes suas accepisse haereditatem in medio filiorum Juda. etc. Quia Sicelech et Bersabee, quae Judae fuerunt et a Simeone invasae sunt, a David in pristinam Judae haereditatem redierunt. . Descripta stirpe Simeonis et actibus eorum, mystice signatur, quia doctores sancti, id est Ecclesiae principes gregibus Christi pascua providentes proficiscuntur in Gador vel Gader, quae interpretatur Haec est Ecclesia quae est fidelium defensio: ibi sunt pascua usque ad Orientem vallis, id est incarnationem Verbi, Philip. 1. In eo inveniuntur pascua. Ipse enim ait: Joan. 10., virtutes scilicet. id est, gratia Spiritus sancti copiosa; in qua ante habitaverant de stirpe Cham, significat gentium multitudinem idola reliquisse, et ad unius Dei cultum confluxisse. Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Juda, hoc est in adventu Christi. Ipse est enim Christus Dei virtus, quem Ezechias, scilicet fortitudo Domini, significat. percutit fide tabernacula impiorum et habitatores impiorum quando abnegans impietatem omnem et saecularia desideria, per Christi baptismum a sordibus abluitur peccatorum, postea studens sobrie, juste et pie vivere in hoc saeculo, ut fiat quod scriptum est: Osee. 1.. . Patres Novi Testamenti qui abierunt in montem Seir, et percusserunt reliquias Amalecitarum, quia superbiam hujus mundi conculcantes, deformitatem vitiorum comprimunt; hi quatuor dicuntur, quia evangelica doctrina veraciter instructi, spirituale bellum contra daemones convenienter gerunt; percussis reliquiis Amalecitarum, ibi habitabant, quia expulsis daemonibus in loco vitiorum virtutes substituunt, quarum possessio hominem efficit beatum usque ad diem hunc, quod semper dici potest usque ad finem mundi, quia Ecclesia usque ad finem mundi permanet, in qua quotidie antiquus hostis triumphatur. .
Copyright information for VulgGlossa